Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/326

Haec pagina emendata est
322
éthique


SCHOLIUM

Hoc Odium erga rem amatam Invidiæ junctum Zelotypia vocatur, quæ proinde nihil aliud est, quam animi fluctuatio orta ex Amore et Odio simul, concomitante idea alterius, cui invidetur. Præterea hoc Odium erga rem amatam majus erit pro ratione Lætitiæ, qua Zelotypus ex reciproco rei amatæ Amore solebat affici, et etiam pro ratione affectus, quo erga illum, quem sibi rem amatam jungere imaginatur, affectus erat. Nam si eum oderat, eo ipso rem amatam (per Prop. 24 hujus) odio habebit, quia ipsam id, quod ipse odio habet, Lætitia afficere imaginatur ; et etiam (per Coroll. Prop. 15 hujus) ex eo, quod rei amatæ imaginem imagini ejus, quem odit, jungere cogitur. Quæ ratio plerumque locum habet in Amore erga fæminam ; qui enim imaginatur mulierem, quam amat, alteri sese prostituere, non solum ex eo, quod