Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/325

Haec pagina emendata est
321
de l’origine et de la nature des affections


DEMONSTRATIO

Quo quis majore amore rem amatam erga se affectam esse imaginatur, eo magis gloriabitur (per præced. Prop.), hoc est (per Schol. Prop. 30 hujus) lætabitur ; adeoque (per Prop. 28 hujus) conabitur, quantum potest, imaginarirem amatam ipsi quum arctissime devinctam ; qui quidem conatus sive appetitus fomentatur, si alium idem sibi cupere imaginatur (per Prop. 31 hujus). At hic conatus sive appetitus ab ipsius rei amatæ imagine concomitante imagine illius, quem res amata sibi jungit coerceri supponitur ; ergo (per Schol. Prop. 11 hujus) eo ipso Tristitia afficietur, concomitante idea rei amatæ tanquam causa, et simul imagine alterius, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), odio erga rem amatam afficietur, et simul erga illum alterum (per Coroll. Prop. 15 hujus), cui propterea (per Prop. 23 hujus), quod re amata delectatur, invidebit. Q. E. D.