Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/324

Haec pagina emendata est
320
éthique


nos contra amet ; hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ut res amata Lætitia afficiatur concomitante idea nostri. Quo itaque rem amatam majori Lætitia nostra de causa affectam esse imaginamur, eo magis hic conatus juvatur ; hoc est (per Prop. 11 hujus cum ejus Schol.), eo majore Lætitia afficimur. At cum ex eo lætemur, quod alium nobis similem Lætitia affecimus, tum nosmet cum Lætitia contemplamur (per Prop. 30 hujus) : ergo quo majori affectu rem amatam erga nos affectam esse imaginamur, eo majori Lætitia nosmet contemplabimur, sive (per Schol. Prop. 30 hujus) eo magis gloriabimur. Q. E. D.

PROPOSITIO XXXV

Si quis imaginatur rem amatam eodem vel arctiore vinculo Amicitiæ, quo ipse eadem solus potiebatur, alium sibi jungere, Odio erga ipsam rem amatam afficietur, et illi alteri invidebit.