Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/322

Haec pagina emendata est
318
éthique


eosdem esse invidos et ambitiosos. Denique, si ipsam experientiam consulere velimus, ipsam hæc omnia docere experiemur ; præsertim si ad priores nostræ ætatis annos attenderimus. Nam pueros, quia eorum corpus continuo veluti in æquilibrio est, ex hoc solo ridere vel flere experimur, quod alios ridere vel flere vident ; et quicquid præterea vident alios facere, id imitari statim cupiunt, et omnia denique sibi cupiunt quibus alios delectari imaginantur ; nimirum quia rerum imagines, ut diximus, sunt ipsæ humani Corporis affectiones, sive modi, quibus Corpus humanum a causis externis afficitur disponiturque ad hoc vel illud agendum.

PROPOSITIO XXXIII

Cum rem nobis similem amamus, conamur, quantum possumus, efficere, ut nos contra amet.