Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/320

Haec pagina emendata est
316
éthique


nari, ut unusquisque id, quod ipse amat, amet, et quod ipse odit, odio etiam habeat ; unde illud Poetæ :

Speremus pariter, pariter metuamus amantes ;
Ferreus est, si quis, quod sinit alter, amat.
SCHOLIUM

Hic conatus efficiendi, ut unusquisque probet id, quod ipse amat vel odio habet, revera est Ambitio (vid. Schol. 29 hujus) ; atque adeo videmus unumquemque ex natura appetere, ut reliqui ex ipsius ingenio vivant ; quod dum omnes pariter appetunt, pariter sibi impedimento, et dum omnes ab omnibus laudari seu amari volunt, odio invicem sunt.

PROPOSITIO XXXII

Si aliquem re aliqua, qua unus solus potiri potest, gaudere imaginamur conabimur efficere, ne ille illa re potiatur.