Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/318

Haec pagina emendata est
314
éthique


riam Pœnitentiam vocabo. Deinde quia (per Coroll. 17 p. II) fieri potest, ut Lætitia, qua aliquis se reliquos afficere imaginatur, imaginaria tantum sit, et (per Prop. 25 hujus) unusquisque de se id omne conatur imaginari, quod se Lætitia afficere imaginatur ; facile ergo fieri potest, ut gloriosus superbus sit, et se omnibus gratum esse imaginetur, quando omnibus molestus est.

PROPOSITIO XXXI

Si aliquem imaginamur amare, vel cupere, vel odio habere aliquid, quod ipsi amamus, cupimus, vel odio habemus, eo ipso rem constantius amabimus, etc. Si autem id, quod amamus, cum aversari imaginamur, vel contratum animi fluctuationem patiemur.