Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/317

Haec pagina emendata est
313
de l’origine et de la nature des affections


titia afficere, Lætitia cum conscientia sui tanquam causa afficietur, sive, seipsum cum Lætitia contemplabitur, et contra. Q. E. D.

SCHOLIUM

Cum Amor (per Schol. Prop. 13 hujus) sit Lætitia concomitante idea causæ externæ, et Odium Tristitia concomitante etiam idea causæ externæ ; erit ergo hæc Lætitia et Tristitia Amoris et Odii species. Sed quia Amor et Odium ad objecta externa referuntur, ideo hos Affectus aliis nominibus significabimus ; nempe Lætitiam concomitante idea causæ internæ[1] Gloriam, et Tristitiam huic contrariam Pudorem appellabimus : Intellige, quando Lætitia vel Tristitia ex eo oritur, quod homo se laudari vel vituperari credit ; alias Lætitiam concomitante idea causæ internæ[1] Acquiescentiam in se ipso, Tristitiam vero eidem contra-

  1. 1.0 1.1 Au lieu de externæ, leçon de Land.