Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/316

Haec pagina emendata est
312
éthique


PROPOSITIO XXX

Si quis aliquid egit, quod reliquos Lætitia afficere imaginatur, is Lætitia, concomitante idea sui tanquam causa, afficietur ; sive se ipsum cum Lætitia contemplabitur. Si contra aliquid egit, quod reliquos Tristitia afficere imaginatur, se ipsum cum Tristitia contra contemplabitur.

DEMONSTRATIO

Qui se reliquos Lætitia vel Tristitia afficere imaginatur, eo ipso (per Prop. 27 hujus) Lætitia vel Tristitia afficietur. Cum autem homo (per Prop. 19 et 23 p. II) sui sit conscius per affectiones, quibus ad agendum determinatur ; ergo qui aliquid egit, quod ipse imaginatur reliquos Læ-