Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/313

Haec pagina emendata est
309
de l’origine et de la nature des affections


DEMONSTRATIO

Quod ad Lætitiam conducere imaginamur, quantum possumus, imaginari conamur (per Prop. 12 hujus) ; hoc est (per Prop. 17 p. II), id quantum possumus conabimur ut præsens sive ut actu existens contemplari. Sed Mentis conatus seu potentia in cogitando æqualis, et simul, natura est cum Corporis conatu seu potentia in agendo (ut clare sequitur ex Coroll. Prop. 7 et Coroll. Prop. 11 p. II) : ergo, ut id existat, absolute conamur, sive (quod per Schol. Prop. 9 hujus idem est) appetimus et intendimus ; Quod erat primum. Deinde si id, quod Tristitiæ causam esse credimus, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), si id, quod odio habemus, destrui imaginamur, lætabimur (per Prop. 20 hujus) ; adeoque idem (per