Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/312

Haec pagina emendata est
308
éthique


SCHOLIUM

Hæc voluntas sive appetitus benefaciendi, qui ex eo oritur, quod rei, in quam beneficium conferre volumus, nos miseret, Benevolentia vocatur quæ proinde nihil aliud est, quam Cupiditas ex commiseratione orta. Cæterum de Amore et Odio erga illum, qui rei, quam nobis similem esse imaginamur, bene aut male fecit, vide Schol. Prop. 22 hujus.

PROPOSITIO XXVIII

Id omne, quod ad Lætitiam conducere imaginamur, conamur promovere ut fiat ; quod vero eidem repugnare, sive ad Tristitiam conducere imaginamur amovere vel destruere conamur.