Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/309

Haec pagina emendata est
305
de l’origine et de la nature des affections


mus, eatenus (per Prop. 23 hujus) contrario affectu cum ipsa afficiemur, non autem simili. Q. E. D.

SCHOLIUM

Hæc affectuum imitatio, quando ad Tristitiam refertur, vocatur Commiseratio (de qua vide Schol. Prop. 22 hujus) ; sed ad Cupiditatem relata Æmulatio, quæ proinde nihil aliud est, quam alicujus rei Cupiditas, quæ in nobis ingeneratur ex eo, quod alios nobis similes eandem Cupiditatem habere imaginamur.

COROLLARIUM I

Si aliquem, quem nullo affectu prosecuti sumus, imaginamur Lætitia afficere rem nobis similem, Amore erga eundem afficiemur. Si contra