Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/308

Haec pagina emendata est
304
éthique


DEMONSTRATIO

Rerum imagines sunt Corporis humani affectiones, quarum ideæ corpora externa veluti nobis præsentia repræsentant (per Schol. Prop. 17 p. II) ; hoc est (per Prop. 16 p. II) quarum ideæ naturam nostri Corporis, et simul præsentem externi corporis naturam involvunt. Si igitur corporis externi natura similis sit naturæ nostri Corporis, tum idea corporis externi, quod imaginamur, affectionem nostri Corporis involvet similem affectioni corporis externi ; et consequenter si aliquem nobis similem aliquo affectu affectum imaginamur, hæc imaginatio affectionem nostri Corporis huic affectui similem exprimet ; adeoque ex hoc, quod rem aliquam nobis similem aliquo affectu affici imaginamur simili cum ipsa affectu afficimur. Quod si rem nobis similem odio habea-