Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/307

Haec pagina emendata est
303
de l’origine et de la nature des affections


Superbia vocatur, et species Delirii est, quia homo oculis apertis somniat, se omnia illa posse, quæ sola imaginatione assequitur, quæque propterea veluti realia contemplatur, iisque exultat, quamdiu ea imaginari non potest, quæ horum existentiam secludunt, et ipsius agendi potentiam determinant. Est igitur Superbia Lætitia ex eo orta, quod homo de se plus justo sentit. Deinde Lætitia, quæ ex eo oritur, quod homo de alio plus justo sentit, Existimatio vocatur ; et illa denique[1] Despectus, quæ ex eo oritur, quod de alio minus justo sentit.

PROPOSITIO XXVII

Ex eo, quod rem nobis similem, et quam nullo affectu prosecuti sumus, aliquo affectu affici imaginamur, eo ipso simili affectu afficimur.

  1. W. Meijer pense qu'il y aurait lieu d'ajouter ici le mot Tristitia ; voir note explicative.