Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/302

Haec pagina emendata est
298
éthique


etiam favere, qui simili bene fecit, et contra id eum indignari, qui simili damnum intulit.

PROPOSITIO XXIII

Qui id, quod odio habet, Tristitia affectum imaginatur, lætabitur ; si contra idem Lætitia affectum esse imaginetur, contristabitur ; et uterque hic affectus major aut minor erit, prout ejus contrarius major aut minor est in eo, quod odio habet.

DEMONSTRATIO

Quatenus res odiosa Tristitia afficitur, eatenus destruitur, et eo magis, quo majori Tristitia afficitur (per Schol. Prop. 11 hujus). Qui igitur (per Prop. 20 hujus) rem, quam odio habet, Tristitia affici imaginatur,