Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/301

Haec pagina emendata est
297
de l’origine et de la nature des affections


ergo (per Schol. Prop. 13 hujus), si aliquem imaginamur Lætitia vel Tristitia afficere rem, quam amamus, erga eundem Amore vel Odio afficiemur. Q. E. D.

SCHOLIUM

Propositio 21 nobis explicat, quid sit Commiseratio, quam definire possumus, quod sit Tristitia orta ex alterius damno. Quo autem nomine appellanda sit Lætitia, quæ ex alterius bono oritur, nescio. Porro Amorem erga illum, qui alteri bene fecit, Favorem, et contra Odium erga illum, qui alteri male fecit, Indignationem appellabimus. Denique notandum, nos non tantum misereri rei, quam amavimus (ut in Prop. 21 ostendimus) : Sed etiam ejus, quam antea nullo affectu prosecuti sumus, modo eam nobis similem judicemus (et infra ostendam) ; Atque adeo ei