Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/299

Haec pagina emendata est
295
de l’origine et de la nature des affections


DEMONSTRATIO

Rerum imagines (ut in Prop. 19 hujus demonstravimus), quæ rei amatæ existentiam ponunt, Mentis conatum, quo ipsam rem amatam imaginari conatur, juvant. Sed Lætitia existentiam rei lætæ ponit, et eo magis, quo Lætitiæ affectus major est : est enim (per Schol. Prop. 11 hujus) transitio ad majorem perfectionem : ergo imago Lætitiæ rei amatæ in amante ipsius Mentis conatum juvat, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) amantem Lætitia afficit, et eo majori, quo major hic affectus in re amata fuerit. Quod erat primum. Deinde quatenus res aliqua Tristitia (afficitur, eatenus destruitur, et eo magis, quo majori afficitur Tristitia per idem Schol. Prop. 11 hujus) ; adeoque (per Prop. 19 hujus) qui id