Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/298

Haec pagina emendata est
294
éthique


DEMONSTRATIO

Mens (per 13 Prop. hujus) ea imaginari conatur, quæ rerum existentiam, quibus Corporis agendi potentia minuitur vel coercetur, secludunt ; hoc est (per Schol. ejusdem Prop.) ea imaginari conatur, quæ rerum, quas odio habet, existentiam secludunt ; atque adeo rei imago, quæ existentiam ejus, quod Mens odio habet, secludit, hunc Mentis conatum juvat, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) Mentem Lætitia afficit. Qui itaque id, quod odio habet, destrui imaginatur, lætabitur. Q. E. D.

PROPOSITIO XXI

Qui id, quod amat, Lætitia vel Tristitia affectum imaginatur, Lætitia etiam vel Tristitia afficietur ; et uterque hic affectus major aut minor erit in amante, prout uterque major aut minor est in re amata.