Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/296

Haec pagina emendata est
292
éthique


peratio, Gaudium, et Conscientiæ morsus. Spes namque nihil aliud est, quam inconstans Lætitia, orta ex imagine rei futuræ vel præteritæ, de cujus eventu dubitamus. Metus contra inconstans Tristitia, ex rei dubiæ imagine etiam orta. Porro si horum affectuum dubitatio tollatur ex Spe fit Securitas et ex Metu Desperatio ; nempe Lætitia, vel Tristitia, orta ex imagine rei, quam metuimus, vel speravimus. Gaudium deinde est Lætitia orta ex imagine rei præteritæ, de cujus eventu dubitavimus. Conscientiæ denique morsus est Tristitia, opposita Gaudio.

PROPOSITIO XIX

Qui id, quod amat, destrui imaginatur, contristabitur ; si autem conservari, lætabitur.