Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/295

Haec pagina emendata est
291
de l’origine et de la nature des affections


videbimus, nos refecit, aut reficiet, nos læsit aut lædet, etc. Quatenus enim eandem sic imaginamur, eatenus ejus existentiam affirmamus ; hoc est, Corpus nullo affectu afficitur, qui rei existentiam secludat, atque adeo (per Prop. 17 p. II) Corpus ejusdem rei imagine eodem modo afficitur, ac si res ipsa præsens adesset. Verum enim vero, quia plerumque fit, ut ii, qui plura sunt experti, fluctuent, quamdiu rem ut futuram vel præteritam contemplantur, deque rei eventu ut plurimum dubitent (vid. Schol. Prop. 44 p. II) ; hinc fit, ut affectus, qui ex similibus rerum imaginibus oriuntur, non sint adeo constantes sed ut plerumque aliarum rerum imaginibus perturbentur, donec homines de rei eventu certiores fiant.

SCHOLIUM II

Ex modo dictis intelligimus, quid sit Spes, Metus, Securitas, Des-