Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/292

Haec pagina emendata est
288
éthique


SCHOLIUM

Hæc Mentis constitutio, quæ scilicet ex duobus contrariis affectibus oritur, Animi vocatur Fluctuatio, quæ proinde affectum respicit, ut dubitatio imaginationem (vid. Schol. Prop. 44 p. II) ; nec Animi Fluctuatio et dubitatio inter se differunt, nisi secundum majus et minus. Sed notandum, me in Propositione præcedenti has animi fluctuationes ex causis deduxisse, quæ per se unius, et per accidens alterius affectus sunt causa ; quod ideo feci, quia sic facilius ex præcedentibus deduci poterant ; at non quod negem, animi fluctuationes plerumque oriri ab objecto, quod utriusque affectus sit efficiens causa. Nam Corpus humanum (per Post. 1 p. II) ex plurimis diversæ naturæ individuis componitur, atque adeo (per Ax. 1 post Lem. 3 quod vide post Prop. 13 p. II) ab uno eodem-