Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/290

Haec pagina emendata est
286
éthique


quod Mentem Lætitia vel Tristitia afficere solet ; quamvis id, in quo res objecto est similis, non sit horum affectuum efficiens causa ; eam tamen amabimus vel odio habebimus.

DEMONSTRATIO

Id, quod simile est objecto in ipso objecta (per hypothesin) cum affectu Lætitiæ vel Tristitiæ contemplati sumus ; atque adeo (per Prop. 14 hujus), cum Mens ejus imagine afficietur, statim etiam hoc vel illo afficietur affectu, et consequenter res, quam hoc idem habere percipimus, erit (per Prop. 15 hujus) per accidens Lætitiæ vel Tristitiæ causa ; adeoque (per præced. Coroll.), quamvis id, in quo objecto est similis, non sit horum affectuum causa efficiens, eam tamen amabimus vel odio habebimus. Q. E. D.