Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/287

Haec pagina emendata est
283
de l’origine et de la nature des affections


DEMONSTRATIO

Ponatur Mens duobus affectibus simul affici, uno scilicet, qui ejus agendi potentiam neque auget neque minuit, et altero, qui eandem vel auget vel minuit (vide Post. 1 hujus). Ex præcedenti Propositione patet, quod ubi Mens postea illo a sua vera causa, quæ (per hypothesin) per se ejus cogitandi potentiam nec auget nec minuit, afficietur, statim et hoc altero, qui ipsius cogitandi potentiam auget vel minuit, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) Lætitia vel Tristitia afficietur ; atque adeo illa res non per se, sed per accidens causa erit Lætitiae vel Tristitiæ. Atque hac eadem via facile ostendi potest, rem illam posse per accidens causam esse Cupiditatis. Q. E. D.