Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/286

Haec pagina emendata est
282
éthique


DEMONSTRATIO

Si Corpus humanum a duobus corporibus simul affectum semel fuit, ubi Mens postea eorum alterutrum imaginatur, statim et alterius recordabitur (per Prop. 18 p. II). At Mentis imaginationes magis nostri Corporis affectus quam corporum externorum naturam indicant (per Coroll. 2 Prop. 16 p. II) : ergo si Corpus, et consequenter Mens (vid. Defin. 3 hujus), duobus affectibus semel affecta fuit, ubi postea eorum alterutro afficietur, afficietur etiam altero. Q. E. D.

PROPOSITIO XV

Res quæcunque potest esse per accidens causa Lætitiæ, Tristitiæ, vel Cupiditatis.