Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/285

Haec pagina emendata est
281
de l’origine et de la nature des affections


SCHOLIUM

Ex his clare intelligimus, quid Amor, quidque Odium sit. Nempe Amor nihil aliud est, quam Lætitia concomitante idea causæ externæ ; et Odium nihil aliud, quam Tristitia concomitante idea causæ externæ. Videmus deinde, quod ille, qui amat, necessario conatur rem, quam amat, præsentem habere et conservare ; et contra, qui odit, rem, quam odio habet, amovere et destruere conatur. Sed de his omnibus in seqq. prolixius.

PROPOSITIO XIV

Si Mens duobus affectibus simul affecta semel fuit, ubi postea eorum alterutro afficietur, afficietur etiam altero.