Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/282

Haec pagina emendata est
278
éthique


tiam affirmare desinit, non potest esse ipsa Mens (per Prop. 4 hujus), nec etiam, quod Corpus esse desinit. Nam (per Prop. 6 p. II) causa, cur Mens Corporis existentiam affirmat, non est, quia Corpus existere incepit : quare, per eandem rationem, nec ipsius Corporis existentiam affirmare desinit, quia Corpus esse desinit, sed (per Prop. 17 p. II) hoc ab alia idea oritur, quæ nostri Corporis, et consequenter nostræ Mentis præsentem existentiam secludit, quæque adeo ideæ, quæ nostræ Mentis essentiam constituit, est contraria.

PROPOSITIO XII

Mens, quantum potest, ea imaginari conatur, quæ Corporis agendi potentiam augent vel juvant.

DEMONSTRATIO

Quamdiu humanum Corpus affectum est modo, qui naturam corporis alicujus externi involvit, tamdiu Mens humana idem corpus ut præsens