Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/278

Haec pagina emendata est
274
éthique


conscientia. Constat itaque ex his omnibus, nihil nos conari, velle, appetere, neque cupere, quia id bonum esse judicamus ; sed contra, nos propterea aliquid bonum esse judicare, quia id conamur, volumus, appetimus, atque cupimus.

PROPOSITIO X

Idea, quæ Corporis nostri existentiam secludit, in nostra Mente dari nequit, sed eidem est contraria.

DEMONSTRATIO

Quicquid Corpus nostrum potest destruere, in eodem dari nequit (per Prop. 5 hujus), adeoque neque ejus rei idea potest in Deo dari, quatenus nostri Corporis ideam habet (per Coroll. Prop. 9 p. I) ; hoc