Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/277

Haec pagina emendata est
273
de l’origine et de la nature des affections


quam quatenus iilas habet, in suo esse perseverare conatur ; idque (per Prop. 8 hujus) indefinita quadam duratione. Cum autem Mens (per Prop. 23 p. II) per ideas affectionum Corporis necessario sui sit conscia est ergo (per Prop. 7 hujus) Mens sui conatus conscia. Q. E. D.

SCHOLIUM

Hic conatus, cum ad Mentem solam refertur, Voluntas appellatur, sed cum ad Mentem et Corpus simul refertur, vocatur Appetitus ; qui proinde nihil aliud est quam ipsa hominis essentia, ex cujus natura ea, quæ ipsius conservationi inserviunt, necessario sequuntur ; atque adeo homo ad eadem agendum determinatus est. Deinde inter Appetitum et Cupiditatem nulla est differentia, nisi quod cupiditas ad homines plerumque referatur, quatenus sui appetitus sunt conscii, et propterea sic definiri potest, nempe Cupiditas est appetitus cum ejusdem