Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/272

Haec pagina emendata est
268
éthique


DEMONSTRATIO

Hæc Propositio per se patet ; definitio enim cujuscunque rei ipsius rei essentiam affirmat, sed non negat ; sive rei essentiam ponit, sed non tollit. Dum itaque ad rem ipsam tantum, non autem ad causas externas attendimus, nihil in eadem poterimus invenire, quod ipsam possit destruere. Q. E. D..

PROPOSITIO V

Res eatenus contrariæ sunt naturæ, hoc est, eatenus in eodem subjecto esse nequeunt, quatenus una alteram potest destruere.

DEMONSTRATIO

Si enim inter se convenire, vel in eodem subjecto simul esse pos-