Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/270

Haec pagina emendata est
266
éthique


PROPOSITIO III

Mentis actiones ex solis ideis adæquatis oriuntur ; passiones autem a solis inadæquatis pendent.

DEMONSTRATIO

Primum, quod Mentis essentiam constituit, nihil aliud est quam dea Corporis actu existentis (per Prop. 11 et 13 p. II), quæ (per Prop. 15 p. II) ex multis aliis componitur, quarum quædam (per Coroll. Prop. 38 p. II) sunt adæquatae, quædam autem inadæquatæ (per Coroll. Prop. 29 p. II). Quicquid ergo ex Mentis natura sequitur, et cujus Mens causa est proxima, per quam id debet intelligi, necessario ex idea adæquata vel inadæquata sequi debet. At quatenus Mens (per Prop. 1 hujus) ideas habet inadæquatas, eatenus necessario patitur ; ergo