Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/27

Haec pagina emendata est
23
De Dieu


mus ; quod autem absolute infinitum est, ad ejus essentiam pertinet quicquid essentiam exprimit et negationem nullam involvit.


VII. Ea res libera dicetur, quae ex sola suae naturæ necessitate existit, et a se sola ad agendum determinatur : Necessaria autem vel potius coacta, quæ ab alio determinatur ad existendum et operandum certa ac determinata ratione.


VIII. Per æternitatem intelligo ipsam existentiam, quatenus ex sola rei æternæ definitione necessario sequi concipitur.

EXPLICATIO

Talis enim existentia ut æterna veritas, sicut rei essentia, concipitur, proptereaque per durationem aut tempus explicari non potest, tametsi duratio principio et fine carere concipiatur.