Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/267

Haec pagina emendata est
263
de l’origine et de la nature des affections


agere, quorum postea pœnitet, nosque sæpe, quando sc. contrariis affectibus conflictamur, meliora videre et deteriora sequi, nihil impediret, quo minus crederent, nos omnia libere agere. Sic infans se lac libere appetere credit, puer autem iratus vindictam velle, et timidus fugam. Ebrius deinde credit, se ex libero Mentis decreto ea loqui, quæ postea sobrius vellet tacuisse ; sic delirans, garrula, puer, et hujus farinæ plurimi, ex libero Mentis decreto credunt loqui, cum tamen loquendi impetum, quem habent, continere nequeant ; ita ut ipsa experientia non minus clare quam Ratio doceat, quod homines ea sola de causa liberos se esse credant, quia suorum actionum sunt conscii, et causarum, a quibus determinantur, ignari ; et præterea, quod Mentis decreta nihil sint præter ipsos appetitus, quæ propterea varia sunt pro varia Corporis dispositione. Nam unusquisque ex suo affectu omnia moderatur, et qui præterea contrariis affectibus conflictantur, quid velint, nesciunt ; qui