Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/266

Haec pagina emendata est
262
éthique


dum vigilant, admirantur. Addo hic ipsam Corporis humani fabricam ; quæ artificio longissime superat omnes, quæ humana arte fabricatæ sunt, ut jam taceam, quod supra ostenderim, ex Natura, sub quovis attributo considerata, infinita sequi. Quod porro ad secundum attinet, sane longe felicius sese res humanæ haberent, si æque in hominis potestate esset tam tacere quam loqui. At experientia satis superque docet, homines nihil minus in potestate habere quam linguam, nec minus posse quam appetitus moderari suos ; unde factum, ut plerique credant, nos ea tantum libere agere, quæ leviter petimus, quia earum rerum appetitus facile contrahi potest memoria alterius rei, cujus frequenter recordamur, sed illa minime, quæ magno cum affectu petimus, et qui alterius rei memoria sedari nequit. Verum enim vero nisi experti essent, nos plura