Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/265

Haec pagina emendata est
261
de l’origine et de la nature des affections


etiam doceat, quod si contra Corpus iners sit, Mens simul ad cogitandum sit inepta ? Nam cum Corpus somno quiescit, Mens simul cum ipso sopita manet, nec potestatem habet, veluti cum vigilat, excogitandi. Deinde omnes expertos esse credo, Mentem non semper æque aptam esse ad cogitandum de eodem subjecto, sed, prout Corpus aptius est, ut in eo hujus vel illius objecti imago excitetur, ita Mentem aptiorem esse ad hoc vel illud objectum contemplandum. At dicent, ex solis legibus Naturæ, quatenus corporea tantum consideratur, fieri non posse, ut causæ ædificiorum, picturarum rerumque hujusmodi, quæ sola humana arte fiunt possint deduci, nec Corpus humanum, nisi a Mente determinaretur ducereturque, pote esset ad templum aliquod ædificandum. Verum ego jam ostendi, ipsos nescire, quid Corpus possit, quidve ex sola ipsius naturæ contemplatione possit deduci, ipsosque plurima experiri ex solis Naturæ legibus fieri, quæ nunquam credidissent posse fieri, nisi ex Mentis directione ; ut sunt ea, quæ somnambuli in somnis agunt, quæque ipsi