Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/263

Haec pagina emendata est
259
de l’origine et de la nature des affections


tis II demonstravimus. At, quamvis hæc ita se habeant, ut nulla dubitandi ratio supersit, vix tamen credo, nisi rem experientia comprobavero, homines induci posse ad hæc æquo animo perpendendum ; adeo firmiter persuasi sunt, Corpus ex solo Mentis nutu jam moveri, jam quiescere plurimaque agere, quæ a sola Mentis voluntate et excogitandi arte pendent. Etenim, quid Corpus possit, nemo hucusque determinavit, hoc est, neminem hucusque experientia docuit, quid Corpus ex solis legibus Naturæ, quatenus corporea tantum consideratur, possit agere, et quid non possit, nisi a Mente determinetur. Nam nemo hucusque Corporis fabricam tam accurate novit, ut omnes ejus functiones potuerit explicare, ut jam taceam, quod in Brutis plura observentur, quæ humanam sagacitatem longe superant, et quod somnambuli in somnis plurima agant, quæ vigilando non auderent ; quod satis ostendit, ipsum Corpus