Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/262

Haec pagina emendata est
258
éthique


sionis modo, et non quatenus aliquo Cogitandi modo affectus consideratur (per eand. Prop. 6 p. II), hoc est, a Mente, quæ (per Prop. 11 p. II) modus cogitandi est, oriri non potest ; Quod erat secundum. Ergo nec Corpus Mentem, etc. Q. E. D.

SCHOLIUM

Hæc clarius intelliguntur ex iis, quæ in Scholio Propositionis 7 Partis II dicta sunt, quod scilicet Mens et Corpus una eademque res sit, quæ jam sub Cogitationis, jam sub Extensionis attributo concipitur. Unde fit, ut ordo sive rerum concatenatio una sit, sive Natura sub hoc sive sub illo attributo concipiatur ; consequenter ut ordo actionum et passionum Corporis nostri simul sit natura cum ordine actionum et passionum Mentis ; Quod etiam patet ex modo, quo Propositionem 12 Par-