Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/261

Haec pagina emendata est
257
de l’origine et de la nature des affections


plures ideas inadæquatas habet, et contra eo plura agere, quo plures habet adæquatas.

PROPOSITIO II

Nec Corpus Mentem ad cogitandum, nec Mens Corpus ad motum, neque ad quietem, nec ad aliquid (si quid est) aliud determinare potest.

DEMONSTRATIO

Omnes cogitandi modi Deum quatenus res est cogitans, et non quatenus alio attributo explicatur, pro causa habent (per Prop. 6 p. II) ; id ergo, quod Mentem ad cogitandum determinat, modus Cogitandi est, et non Extensionis ; hoc est (per Defin. 1 p. II), non est Corpus ; Quod erat primum. Corporis deinde motus et quies abalio oriri debet corpore, quod etiam ad motum vel quietem determinatum fuit ab alio, et absolute quicquid incorpore oritur, id a Deo oriri debuit, quatenus aliquo Exten-