Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/260

Haec pagina emendata est
256
éthique


quatenus affectus est idea, quæ in alicujus Mente est adæquata, illa eadem Mens est causa adæquata (per Coroll. Prop. 11 p. II). Ergo Mens nostra (per Defin. 2 hujus) quatenus ideas habet adæquatas, quædam necessario agit ; Quod erat primum. Deinde quicquid necessario sequitur ex idea, quæ in Deo est adæquata, non quatenus Mentem unius hominis tantum, sed quatenus aliarum rerum Mentes simul cum ejusdem hominis Mente in se habet, ejus (per idem Coroll. Prop. 11 p. II) illius hominis Mens non est causa adæquata, sed partialis ; ac proinde (per Defin. 2 hujus) Mens quatenus ideas inadæquatas habet, quædam necessario patitur ; Quod erat secundum. Ergo Mens nostra, etc. Q. E. D.

COROLLARIUM

Hinc sequitur, Mentem eo pluribus passionibus esse obnoxiam, quo