Haec pagina emendata est
22
éthique
III. Per substantiam intelligo id, quod in se est, et per se concipitur, hoc est id, cujus conceptus non indiget conceptus alterius rei, a quo formari debeat. IV. Per attributum intelligo id, quod intellectus de substantia percipit tanquam ejusdem essentiam constituens. V. Per modum intelligo substantiæ affectiones, sive id, quod in alio est, per quod etiam concipitur. VI. Per Deum intelligo ens absolute infinitum, hoc est, substantiam constantem infinitis attributis, quorum unumquodque æternam et infinitam essentiam exprimit.
EXPLICATIO
Dico absolute infinitum, non autem in suo genere ; quicquid enim in suo genere tantum infinitum est, infinita de eo attributa negare possu- |