Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/257

Haec pagina emendata est
253
de l’origine et de la nature des affections


II. Nos tum agere dico, cum aliquid in nobis aut extra nos fit, cujus adæquata sumus causa, hoc est (per Defin. præced.) cum ex nostra natura aliquid in nobis aut extra nos sequitur, quod per eandem solam potest clare et distincte intelligi. At contra nos pati dico, cum in nobis aliquid fit, vel ex nostra natura aliquid sequitur, cujus nos non nisi partialis sumus causa.

III. Per Affectus[1] intelligo Corporis affectiones, quibus ipsius Corporis agendi potentia augetur vel minuitur, juvatur vel coërcetur, et simul harum affectionum ideas.

Si itaque alicujus harum affectionum adæquata possimus esse causa, tum per Affectum actionem intelligo ; alias passionem.

POSTULATA

I. Corpus humanum potest multis affici modis, quibus ipsius agendi

  1. Je mets affectus au pluriel au lieu de affectum.