Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/255

Haec pagina emendata est
251
de l’origine et de la nature des affections


rium ; sed, mea quidem sententia, nihil præter magni sui ingenii acumen ostendit, ut suo loco demonstrabo. Nam ad illos revertere volo, qui hominum Affectus et actiones detestari vel ridere malunt, quam intelligere. His sine dubio mirun videbitur, quod hominum vitia et ineptias more Geometrico tractare aggrediar, et certa ratione demonstrare velim ea, quæ Rationi repugnare, quæque vana, absurda, et horrenda esse clamitant. Sed mea hæc est ratio. Nihil in Natura fit, quod ipsius vitio possit tribui ; est namque Natura semper eadem, et ubique una eademque ejus virtus et agendi potentia ; hoc est, Naturæ leges et regulæ, secundum quas omnia fiunt, et ex unis formis in alias mutantur, sunt ubique et semper eædem atque adeo una eademque etiam debet esse ratio rerum qualiumcunque naturam intelligendi, nempe per leges et regulas Naturæ universales. Affectus itaque odii, iræ, invidiæ, etc., in se considerati ex eadem Naturæ necessitate