Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/251

Haec pagina emendata est
247
de la nature et de l’origine de l’âme


IV° Denique confert etiam hæc doctrina non parum ad communem societatem : quatenus docet, qua ratione cives gubernandi sint et ducendi, nempe non ut serviant, sed ut libere ea, quæ optima sunt, agant. Atque his quæ in hoc Schol. agere constitueram absolvi, et eo finem huic nostræ secundæ Parti impono ; in qua puto me naturam Mentis humanæ ejusque proprietates satis prolixe, et quantum rei difficultas fert, clare explicuisse, atque talia tradidisse, ex quibus multa præclara, maxime utilia, et cognitu necessaria concludi possunt, ut partim ex sequentibus constabit.


Finis Secundæ Partis