Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/244

Haec pagina emendata est
240
éthique


unusquisque somniare potest, ad has objectiones tantum respondere curabo, idque quam potero breviter. Et quidem ad primam dico, me concedere, voluntatem latius se extendere quam intellectum, si per intellectum claras tantummodo et distinctas ideas intelligant ; sed nego voluntatem latius se extendere quam perceptiones, sive concipiendi facultatem ; nec sane video, cur facultas volendi potius dicenda est infinita quam sentiendi facultas ; sicut enim infinita (unum tamen post aliud ; nam infinita simul affirmare non possumus) eadem volendi facultate possumus affirmare, sic etiam infinita corpora (unum nempe post aliud) eadem sentiendi facultate possumus sentire sive percipere. Quod si dicant, infinita dari, quæ percipere non possumus ? regero, nos ea ipsa nulla cogitatione, et consequenter nulla volendi facultate posse assequi. At dicunt, si Deus vellet efficere, ut ea etiam perciperemus, majorem quidem facultatem percipiendi deberet nobis dare, sed non majorem