Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/243

Haec pagina emendata est
239
de la nature et de l’origine de l’âme


objici potest, quod una affirmatio non plus realitatis videtur continere quam alia ; hoc est, non majore potentia indigere videmur ad affirmandum, verum esse id, quod verum est, quam ad aliquid, quod falsum est, verum esse affirmandum ; at unam ideam plus realitatis, sive perfectionis, quam aliam habere percipimus ; quantum enim objecta alia aliis præstantiora, tantum etiam eorum ideæ aliæ aliis perfectiores sunt ; ex quibus etiam constare videtur differentia inter voluntatem et intellectum. Quarto objici potest, si homo non operatur ex libertate voluntatis, quid ergo fiet, si in æquilibrio sit, ut Buridani asina ? famene et siti peribit ? quod si concedam, viderer asinam vel hominis statuam, non hominem concipere ; si autem negem, ergo seipsum determinabit, et consequenter eundi facultatem, et faciendi quicquid velit, habet. Præter hæc alia forsan possunt objici ; sed quia inculcare non teneor, quid