Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/241

Haec pagina emendata est
237
de la nature et de l’origine de l’âme


quatenus idea est, affirmationem aut negationem involvere. Deinde, qui verba confundunt cum idea, vel cum ipsa affirmatione, quam idea involvit, putant se posse contra id, quod sentiunt, velle ; quando aliquid solis verbis contra id, quod sentiunt, affirmant aut negant. Hæc autem præjudicia exuere facile is poterit, qui ad naturam Cogitationis attendit, quæ Extensionis conceptum minime involvit, atque adeo clare intelliget, ideam (quandoquidem modus cogitandi est) neque in rei alicujus imagine, neque in verbis consistere. Verborum namque et imaginum essentia a solis motibus corporeis constituitur, qui cogitationis conceptum minime involvunt.

Atque hæc pauca de bis monuisse sufficiat ; quare ad prædictas objectiones transeo. Harum prima est, quod constare putant, voluntatem latius se extendere quam intellectum, atque adeo ab eodem diversam