Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/238

Haec pagina emendata est
234
éthique


DEMONSTRATIO

Voluntas et intellectus nihil præter ipsas singulares volitiones et ideas sunt (per Prop. 48 hujus et ejusdem Schol.). At singularis volitio et idea (per Prop. præced.) unum et idem sunt ; ergo voluntas et intellectus unum et idem sunt. Q. E. D.

SCHOLIUM

His causam, quæ communiter erroris esse statuitur, sustulimus. Supra autem ostendimus, falsitatem in sola privatione, quam ideæ mutilatæ et confusæ involvunt, consistere. Quare idea falsa, quatenus falsa est, certitudinem non involvit. Cum itaque dicimus, hominem in falsis acquiescere, nec de iis dubitare, non ideo ipsum certum esse