Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/237

Haec pagina emendata est
233
de la nature et de l’origine de l’âme


esse duobus redis. Hæc affirmatio conceptum sive ideam trianguli involvit, hoc est, sine idea trianguli non potest concipi. Idem enim est, si dicam, quod A conceptum B debeat involvere ac quod A sine B non possit concipi. Deinde hæc affirmatio (per Axiom. 3 hujus) non potest etiam sine idea trianguli esse. Hæc ergo affirmatio sine idea trianguli nec esse nec concipit potest. Porro hæc trianguli idea hanc eandem affirmationem involvere debet, nempe quod tres ejus anguli æquentur duobus rectis. Quare et vice versa hæc trianguli idea sine hac affirmatione nec esse nec concipi potest adeoque (per Defin. 2 hujus) hæc affirmatio ad essentiam ideæ trianguli pertinet, nec aliud præter ipsam est. Et quod de hac volitione diximus (quandoquidem eam ad libitum sumpsimus), dicendum etiam est de quacunque volitione, nempe quod præter ideam nihil sit. Q. E. D.

COROLLARIUM

Voluntas et intellectus unum et idem sunt.