Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/235

Haec pagina emendata est
231
de la nature et de l’origine de l’âme


volitionem eodem modo sese habeant, ac lapideitas ad hunc et illum lapidem, vel ut homo ad Petrum et Paulum. Causam autem, cur homines se liberos esse putent, explicuimus in Appendice Partis primæ. Verum antequam ulterius pergam, venit hic notandum, me[1] per voluntatem affirmandi et negandi facultatem, non autem cupiditatem intelligere ; facultatem, inquam, intelligo, qua Mens, quid verum quidve falsum sit, affirmat vel negat, et non cupiditatem, qua Mens res appetit vel aversatur. At postquam demonstravimus, has facultates notiones esse universales, quæ a singularibus, ex quibus easdem formamus, non distinguuntur, inquirendum jam est, an ipsæ volitiones aliquid sint præter ipsas rerum ideas. Inquirendum, inquam, est, an in Mente alia affirmatio et negatio detur præter illam quam idea, quatenus idea est, involvit, qua de re vide sequentem Propo-

  1. W. Meijer à cette leçon veut substituer la suivante : venit notandum, me hic. Voir la note explicative.