Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/233

Haec pagina emendata est
229
de la nature et de l’origine de l’âme


non credidi quendam errare, quem nuper audivi clamantem, suum atrium volasse in gallinam vicini, quia scilicet ipsius mens satis perspecta mihi videbatur. Atque hinc pleræque oriuntur controversiæ, nempe quia homines mentem suam non recte explicant, vel quia alterius memtem male interpretantur. Nam revera, dum sibi maxime contradicunt, vel eadem vel de diversis rebus[1] cogitant, ita ut, quos in alio errores et absurda esse putant, non sint.

PROPOSITIO XLVIII

In Mente nulla est absoluta sive libera voluntas ; sed Mens ad hoc vel illud volendum determinatur a causa, quæ etiam ab alia determinata est, et hæc iterum ab alia, et sic in infinitum.

  1. Je remplace le mot diversa, qui se trouve dans l'édition Land, par les mots de diversis rebus.