Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/231

Haec pagina emendata est
227
de la nature et de l’origine de l’âme


DEMONSTRATIO

Mens humana ideas habet (per Prop. 22 hujus), ex quibus (per Prop. 23 hujus) se suumque Corpus (per Prop. 19 hujus) et (per Coroll. 1 Prop. 16 et per Prop. 17 hujus) corpora externa, ut actu existentia, percipit ; adeoque (per Prop. 45 et 46 hujus) cognitionem æternae et infinitæ essentiæ Dei habet adæquatam. Q. E. D.

SCHOLIUM

Hinc videmus, Dei infinitam essentiam ejusque æternitatem omnibus esse notam. Cum autem omnia in Deo sint et per Deum concipiantur, sequitur, nos ex cognitione hac plurima posse deducere, quæ adæquate cognoscamus, atque adeo tertium illud cognitionis genus formare de