Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/229

Haec pagina emendata est
225
de la nature et de l’origine de l’âme


Nam loquor de ipsa natura existentiæ, quæ rebus singularibus tribuitur propterea, quod ex æterna necessitate Dei naturæ infinita infinitis modis sequuntur (vide Prop. 16 p. I). Loquor, inquam, de ipsa existentia rerum singularium, quatenus in Deo sunt. Nam, etsi unaquaeque ab alia re singulari determinetur ad certo modo existendum, vis tamen, qua unaquæque in existendo perseverat, ex æterna necessitate naturæ Dei sequitur. Qua de re vide Coroll. Prop. 24 p. I

PROPOSITIO XLVI

Cognitio æternæ et infinitæ essentiæ Dei, quam unaquæque idea involvit est adæquata et perfecta.